Letter 3003: It's perfectly reasonable for you to demand frequent letters from me — but it's not reasonable to jump to dark...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 366 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshipillnesstravel mobility

Decet, nt litteras meas frequenter efflagites, nec tamen eonvenit, ut de silentio

grave qnidpiam Buspiceris. oblitum me tui, quod in hanc diem silueram, censuisti.

& an ita vel mei animi fides fclara est vel tui meriti angusta momenta sunt, ut huic

de me opinioni locus esse debuerit? quare amicitia communis plus accepit iniuriae ex

tua suspicione quam ex silentio meo. minus est enim necessitate officium deserere

quam voluntate praepropera iudicare. putas me sollemni genere defensionis levare 2

peccatum: ^diu afui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt'. haec

10 si vera plerumque sunt, tamen adsiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt.

^ meae occupationes ab usu remotae nihil mediocre protendunt, cuius rem familiarem

nova incessit adfinitas contra rationem legum felicitatem temporum consensum paren-

tum pacta maiorum. sed reprimam me neque his querellis ulterius inmorabor, quas

tabellariuB, si veritati amicus est, explicabit. ita fiet, ut et tibi cognitio gestorum

i^ plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem.

V ante a. 388.

Related Letters