Letter 3018: You are certainly blessed with natural gifts and intellectual talent, but even you will find it hard to excuse such...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 374 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshiphumortravel mobility

Abnndas quidem naturae bonis et ingenii facultatibus, sed continui silentii culpam
tibi quoque purgare difficile est. quid enim vel ex vero vel ex commenticio dici po-
test? itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum et aliquando perven-
tnm est; vigilem operam publicis rebus inpendo: sed vicibus otii negotium omne
distinguitur. restat, qnod minime volo, ut fatearis amicitiae neglegentiam. nam 20
2 officia si plerumque deseras, occnpatio est, si semper, oblivio. tra^ci me pntas? hoc
si fieri posset, tacerem. inludis ergo patientiae meae? atqui intellegas, aequnm ani-
mum maiore pretio mnnerandum. indignius laeditur, quem religio non permittit of-
fendi. et certe interfuit soUicitudinis tuae exerere aliquid verborum familiarium, cum
mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio. de qna te interim suspensum tenebo 25
tum demum tibi iudicii publici factums indicium, cnm exoraveris, cum memeris, et
quia tanti litteras tuas duco, cum scripseris. vale.

XVira a. 380.

Related Letters