Letter 3033: I'm repeating my request on behalf of my friend Sallustius — whom, as you yourself confirmed, you've already taken...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 382 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasionfriendshipimperial politics

Itero postulatum pro Sallustio amico meo et, ut ipse adseverasti, a te quoque in
curam dudum recepto. non quo metuam, ne tutelam forte eius oblivione destituas,
cum familiare sit constantiae tuae fideliter exequi recepta mandata, sed quia diligen-
tiam meam fortuna amici saepe sollicitat et laborantibus commendatio una non sufficit,
licet tenaciter memorcm rursus admoneo. praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi 25
necesse idem saepius facere.

XXXII axite a. 398.

Related Letters