Letter 4019: You excuse yourself for your long silence.

Quintus Aurelius SymmachusFlorentinus and others (multiple letters)|c. 375 AD|Quintus Aurelius Symmachus
illnessimperial politics

Purgas, quod hucusque siluisti. communis haec culpa est. nam me quoque ab
tali commercio diu infirma valetudo revocavit. inhorruisse te puto, postquam de me
cognitu amara legisti. redi in habitum animi laetiorem: diis quippe auctoribus sani-
tatem refovi. facilis igitur litterariae cessationis utrique venia sit. ambo nobis in- 25

2 vicem remittamus, quod ambo deliquimus. sed quid mihi insusurras frugis Africanae
tenues commeatus? absit, ut praesens annus imitetur fortunam superiorum! inter-
cludet, ut spero, providentia tristes casuum vias sacris auribus edocendis et castiga-

3 tione iudicum, quos alimentaria spectat invectio. nec spem dies obstruit; nam mare
adhuc iustis cursibus patet et nondum in hiemem praecipitat autumnus. placet tamen 30
inter haec, quod inaestuas et pio metu antevertis necessitatem. remunerabitur curam
tuam melior eventus, et laudis tuae fructus efficiet, ut sit tibi postea dulce timuisse.

4 pauca poacenti VM 5 recurrere coDspectuoi PV, reuisere coDBpectum Jlf 9 iadisti P 1 m.

uel anU quid om. V

//////// cessttionis V uticem V 26 quod] quia V deUquemus P 1 m. frugis om, (/^)

LIBERnn. 117

LV a. 398—402.
AD FLORENTINVM. PVM

Dictam mihi a te salatem pari honore conpenBo. vellem atriqne nostrum saepe
altemandi stili usus veniret, sed quia hoc longinqua ^non sinunt cadere pro voto
5 communi^ mpatientiae ratio satisfaciat. debet certe prompta esse inter nos morae mutuae
venia. non eadem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Minervii nuptias aliorum
potius relatu quam litteris tuis conperi. an veritus es, ne a te nomisma auro cusum
desiderarem? potuit iacturam sportulae tacere verecundia mea, negationem gaudii
amor nescit ignoscere. et tamen, tU sum placie/o in meos animo, spondeo remissionem
10 tibi huius offensionis, cum de nepote suscepto anteveneris scripto nuntiorum celeritatem.

IN COIVIMVNE FRATRIBVS MINERVIO PROTADIO ET PrF

FLORENTINO.

LVI (LVH) a. 402?

Et vestra concordia et mea per hos dies inbecillitas facit, ut vos unius paginae
is salutatione coniungam. erit hoc aut probabile pro consortio vestri amoris aut ignos-
cendum pro statu mei temporis. aestimabitis autem virium nostrarum fatigationem,
cnm vos in subscriptione istius epistulae precaria manus moverit. ad hoc filii nostri
Nemesii pia ad larem patremque properatio magis contestationem de me soUemnis
officii quam satisfactionem desideravit. res postulat, ut salute praefata florentissimae 2
20 indoli eius testimonium feram, sed vereor, ne ostentare operam meam videar. quae
plus iuveni bonarum artium contulisset, nisi fratemus casus fregisset cursum duorum.
hoc tamen sincerissima fide dixerim, minutam quidem de altero parentis eius felicita-
tem, sed posse istum suorum gaudio pro utroque sufficere.

LVn (LViu).

Related Letters