Letter 5054: I delight in the regular frequency of your letters and draw abundant joy from this gift.

Quintus Aurelius SymmachusLicinium|c. 390 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasionproperty economicstravel mobility

Sermonis vestri adsiduitate delector et abunde ex eo munere usurpo laetitiam.
quod enim vel vestri animi specimen vel mei desiderii solamen potest esse praeclarius,
quam ut apud me in dies singulos meritorum vestrorum cultus augescat? amicitia
10 enim, quae celebratur officiis, numquam certo fine contenta est; atque ideo decet vos
in deferendis alloquiis effici promptiores, cum ad solvendam vicissitudinem non probetis
immemorem.

AD LICINIVM. PVM

LXXII (LXX).

Related Letters