Letter 5068: That you collect my letters is a sign of your affection, though I note that you do not seem to be very selective...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 395 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Quod epistnlas meas condis, amoris est tui, qui describenda nescit eligere; sed
me fucuR hic decipit. nam praecipitor ad scribendi fiduciam placendi securitate. et

5 tamen, si quando resipisco, nimis vereor, ne ista simplicitas incidat quandoque in
lectorem alterum tibi disparem. quare velim, tibi habeas, quae incogitata proferimus; 2
licet eadem mei quoque librarii servare dicantur, sed illi per examinis ignorantiam,
quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. nam mediocribus scriptis ami-
corum benignitas scit favere, alienorum invidia nescit ignoscere. quod superest, oro 3

10 iam venias et praesentia tua augeas honorem festorum dierum. nempe Minervae tibi
sollemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aevo pueri-
lium feriarum. ad eum diem tibi convictnm paramus agrestibus holusculis partum,
quia luxuries offendit deam sobriam.

LXXXVI (LXXXIIII).

Related Letters