Letter 8007: A convenient occasion arose to send you tokens of my well-being.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 368 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshipillness

Vidi in litteris nuper mihi redditis religiosum pro nobis animi tui gaudium et
apertissime deprehendi, quid ex amieorum prosperis rebus voluptatis usurpes. promp-
tius igitur te diligo, postquam hoe votum bonae mentis inspexi, et quamvis ipse do- s
mino pectoris mei excellentissimo viro scriptorum gratiam pro Flaviani fratris tui ho-
nore retulerim, nihilominus tamen quaeso, ut etiam tu magnitudinem gratulationis
meae apud auctorem tanti beneficii digneris adstruere.

XXX.

Related Letters