Letter 9004: You're right to assume I share your concerns — I'd claim them as my own even without being asked, out of friendship.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 367 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Curarum tuarum me esse participem iure praesumis, quas ego animo meo etiam
non commonitus pro amicitia vindicarem. pars igitur sollicitudinis tuae filia mea ad-
ventante minuenda est, quam proxime Roma suscepit dimissura in conspectum tuum,
cum se interposita refectione recreaverit. interea de communis patriae victu celeriter
15 invehendo silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. quaeso itaque te, ut
vigore, quo praeditus es, annonarios urgueri iubeas apparatus. adiciet enim pluri-
mum gloriae tuae Romana securitas. vale.

XV a. 400—401.

Related Letters