Letter 9013: I take great pleasure whenever I receive one of your letters.

Quintus Aurelius SymmachusA friend in Spain (name lost)|c. 372 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshipillness

Multam capio animi voluptatem, quotiens sermonis tui munus accipio. est enim
in illis litteris et sanitatis tuae et amoris indicium. praeterea laetitiae mihi est, quod
brevi te adfore polliceris. quo magis autem venire deproperes, nuntio filinm meum,
si favor divinus adriserit, praetorios fasces anno veniente sumpturum. de qua re ad
te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum de Hispania mandavimus emp- 20

2 tionem. sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum et quaeso te, ut
si forte equorum reditum mtemperies hibema retardaverit, stabulari in agris tuis equos
nostros paucis mensibus iubeas atque ad nos inde vemo tempore incipiente proficisci.
interea hominum tuomm cura submota est, quos et praesentia mea et iudiciaria tuitio

' defendit. denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defutumm 25
eis meae actionis auxilium. quod non dubito extmetSLti& tuae homines indicasse. vale.

XXV (XXni) a. 399.

Related Letters