Letter 10008: Ad eosdem in laude

Venantius FortunatusUnknown|c. 598 AD|Venantius Fortunatus
friendship

VIII
Ad eosdem in laude
Si praestaretur praeconia pandere regum,
non mihi sufficeret nocte dieque loqui.
qualiter hic populus dominorum pendet amore
et vestris oculis lumina fixa tenet.
vos, quibus et speculum et lux et dulcedo manetis,
carum ornamentum his simul estis, honos.
praecipuum donum placidum et placabile regnum,
ac vestro in statu est culmen in orbe pium.
hicque parentela et patria et tutela coruscat,
hic decus atque gradus, hic pietatis opus.
hic tranquilla quies, hic spes iucunda fideli,
postque deum in vobis dona salutis habent.
hic ego cum populo mea vota et gaudia iungo,
quae pius amplificans crescere Christus agat.
praestet cura dei vos longa in sede tueri,
caelesti ac dono regna tenere diu.
adquiratis adhuc nova vel possessa regatis
ac pie participes has foveatis opes,
ut tibi quae floret de nato et germine, messem
maturam videas, mater honore micans;
sic ut et ex genito genitisque nepotibus amplis
altera progenies inclita detur avae.
de Childeberctho dulcedine flore salute
fructum habeas genetrix, plebs sua vota videns.
de nata atque nuru cumulet tibi dona creator
cumque pio merito stes placitura deo.
hic ego promerear rediens dare verba salutis.
congaudens dominis parvulus ipse piis:
prospera sint regum, populorum gaudia crescant:
exultet regio, stet honor iste diu.

Related Letters