Letter 1017: Ad Placidinam

Venantius FortunatusPlacidina|c. 566 AD|Venantius Fortunatus
conversionproperty economics

XVII
Ad Placidinam
Munera parva nimis, pia, suscipe quaeso libenter,
quae magis ipsa decens munus in orbe micas.
fluctibus e mediis ut haec daret insula vobis,
Oceanus tumidas murmure pressit aquas.
quae loca dum volui properans agnoscere ponti,
a Borea veniens reppulit unda furens;
prosperitas ut vestra tamen se plena probaret,
obtulit in terris quod peteretur aquis.

Related Letters