Letter 3001: Ad Eufronium episcopum Turonensem
I
Ad Eufronium episcopum Turonensem
DOMINO SANCTO ET MERITIS APOSTOLICO DOMNO ET DVLCI PATRI EVFRONIO PAPAE
FORTVNATVS. Ante paucorum dierum volubilitatem transcursam, deferente praesentium
portitore, venerabilis oris vestri salutare conloquium a me caelesti pro munere signi-
fico fuisse perceptum; quod ea aviditate, teste rerum creatore, conplexus sum, qua
et vestrum piissimum animum circa meam humilitatem iugiter adprobavi profusum: et
me supplicem multis repletum beneficiis agnosco devotum. qui quamvis in altera
commorer civitate, novit deus quia [a] vobis absens sum tantummodo loco, non
animo; et quocumque fuero, intra me vos clausos habebo. (2) Vere dico, non est
illud cor carneum ubi vestrae animae non recipitur miranda dulcedo, sed est marmore
durior si tantae caritatis non amplectitur blandimentum. nam quis de te tam con-
grua praedicet quam mens vere sancta deposcit? aut quis suo sic satisfaciat animo,
ut vestrum sicut condecet digne prodat affectum? qui in terra sic humilis es, ut ha-
bites erectus in caelis et inclinando ad infima te sublevari facias ad excelsa, ut iam
agnoscaris, qui Christi humilitatem libenter amplecteris, de eius regni munere quid
habebis. quoniam, sicut ipsius mandata sunt, qui se parvulum inter homines vult
videri magnificum se elatus respiciet in supernis; unusquisque qualiter desiderat et
expugnat. (3) Ego vero gratulor in corde domni Eufronii dilectionem domni mei
sensisse Martini: quapropter multiplici me prece apostolatui et sanctae caritati vestrae
commendans, rogo per ipsum domnum Martinum, cuius frueris participato consortio,
ut apud eum memorari praecipias me famulum et devotum, quatenus quid apud eum
meritis praevaletis in meae humilitatis protectione iugiter ostendatis. ora pro me, do-
mine sancte et apostolice, peculiaris domne et pater.
Related Letters
Ad eundem
Bishop Albiso and the deacon Proculus -- whom I must call our masters in conduct, since they deserve to be counted...
SIDONIUS TO THE LORD POPE EUPHRONIUS, GREETINGS
Ad eundem
Colonia, which the Lord has placed under your authority, is far out of the way of ordinary routes. The consequence is that, although I am frequently writing to the rest of the brethren in Armenia Minor, I hesitate to write to your reverence, because I have no expectation of finding any one to convey my letter. Now, however, that I am hoping eith...