Letter 3002: Ad eundem

Venantius FortunatusEuphronius, of Colonia Armeniæ|c. 567 AD|Venantius Fortunatus
friendship

II
Ad eundem
DOMINO SANCTO MIHIQVE IN DEO PECVLIARI PATRONO EVFRONIO PAPAE FORTVNATVS.
Copiosam et superabundantem pectoris vestri dulcedinem, quam circa devotionem per-
sonae meae vestram beatitudinem, pater amantissime, fateor inpendisse, quis illam
ut dignum est vel corde possit concipere vel sermone valeat explicare ? quae tanto me
sibi vinculo admirandae caritatis adstrinxit, ut nec unius horae spatio ab illo mihi
videar separari conspectu. quem et si praesentem non video, attamen intra pectoris
habitaculum retineo conditum et reclausum. (2) Quis enim tuae pietati peculiaris
non redditur, in quo tantae bonitatis beneficia continentur? aut quem ad tuam dulce-
dinem non ducas invitum, cuius probavimus animum ineffabili caritate profusum? qua
autem illud admiratione complectar, cum te sic video cunctos diligere, ac si unum-
quemque de proprio visus sis latere generasse? (3) Quis vero filiorum superbus
esse desideret, ubi te patrem et doctorem tantae humilitatis agnoscit? aut, quamvis
summo nobilitatis descendat de culmine, cum te sic respicit supplicem, non se tuis
vestigiis in terra provolutus extendit? vere dico: si tumidum superbia deicit, vos mul-
tum est laudabilis humilitas quod erigit. quis denique illic esse possit iracundus aut
turbidus, ubi sacerdos et pontifex tam placidus es inventus? seit enim totus sine ra-
pacitate grex vivere ubi vivendi tranquillitas discitur a pastore. (4) Quid de rebus
reliquis referam? in quibus te sic inpendis in singulis, ut lauderis in cunctis; quae
tamen etsi imitari non possumus, vel vidisse quod imitari deceat congaudemus.
(5) Quapropter dominationi et sanctitati vestrae peculiariter me commendans rogo et
obtestor (sic ille domnus meus Martinus sua intercessione obtineat, ut cum ipso iuxta
merita vestra in luce perpetua vos conlocet divina misericordia) , ut pro me humili
filio et servo vestro ad eius beatum sepulcrum orare digneris et pro peccatorum meo-
rum remissione pius intercessor accedas. (6) Eos vero qui vestri sunt omnes dom-
nos et dulces meos reverenter saluto : domnum meum per omnia dulcissimum, filium
vestrum Aventium pro me multipliciter supplico salutari. domno meo Felici episcopo,
si per vos venit, me benigno animo commendari deposco. ora pro me.

Related Letters