Letter 3006: Item ad Felicem episcopum de dedicatione ecclesiae suae
VI
Item ad Felicem episcopum de dedicatione ecclesiae suae
Cum Salomon coleret generosi encaenia templi,
Israhel electos fecit adesse viros:
Levitas proceres pueros iuvenesque senesque
undique certatim regia pompa trahit.
mactantur vituli, tauri iugulantur ad aras
et populi in votis gaudia caedis erant.
nunc vero adsurgit ritu placitura beato
tempore decurso iustior ara deo:
prospera quae populis Felix modo festa ministrans
exsuperat rebus gesta priora novis.
convocat egregios sacra ad sollemnia patres,
quo stat vera salus et fugit umbra vetus;
docti clave Petri caelos aperire petenti
ac monitis Pauli noscere clausa poli.
ne lupus intret oves neu morbus inulceret agnos
hinc sunt custodes, inde medella gregis;
quorum vox refluens populo de fonte salutis,
ut bibat aure fidem, porrigit ore salem.
inter quos medios Martini sede sacerdos
Eufronius fulget metropolita sacer;
plaudens in sancta fratrum coeunte corona
et sua membra videns fortior exstat apex:
laetius inde caput, quia sunt sua viscera secum,
ecclesiae iuncto corpore crescit honor.
Domitianus, item Victorius, ambo columnae,
spes in utrisque manens pro regionis ope.
Domnulus hinc fulget meritis, Romacharius inde,
iure sacerdotii cultor uterque dei.
en spectata diu, data nunc memoranda per aevum,
votis plena piis fulget in urbe dies,
in qua promeruit sua gaudia cernere pastor
officioque sacro reddere vota deo;
tempore qui longo adventu pendebat in isto
despiciens aliud (hoc erat omnis amor),
omnia tuta timens suspecto in tramite vitae,
ne prius iret iter quam daret ista deo;
saepius occultans suspiria lassa trahebat,
cederet ut dominus hoc properare decus;
anxius incerto curarum fasce laborans
dum votum spectat, pondera tempus erant.
sed iam festus adest, solvatur sarcina curae,
laetitiae cumulus triste repellat onus.
prospera dans populis et gaudia larga per urbem
Felix felici cum grege pastor age.
hinc te pontifices circumdant, inde ministri:
cingit te totum hinc honor, inde favor.
clericus ecce choris resonat, plebs inde choraulis:
quisque tuum votum qua valet arte canit.
tarda fuere tibi. quia fit mora semper amanti;
res sublimis enim tarda, sed ampla venit.
nunc domini laudes inter tua classica canta
et trinitatis opem machina trina sonet.
adde medullata in templis holocausta sacerdos,
quo diuturna mices hostia pura deo.
Related Letters
Pont. Gen.y Gelas, ep.
46' : (4-5), fol. 65''*’, £, fol.
FEtfAGlUS HII ARIAE and IOHANNI.
Ad eundem pro pomis et grafiolis
PELAGIUS [PAPA] MELLEO SUBDIACONO.