Letter 3030: Ad Sindulfum diaconum

Venantius FortunatusSindulf|c. 574 AD|Venantius Fortunatus
barbarian invasionfriendshiptravel mobility

XXX
Ad Sindulfum diaconum
Frater amore dei, digno memorabilis actu,
pectore fixe meo frater amore dei:
carpe libenter iter quod ducit ad aetheris aulam:
altius ut surgas, carpe libenter iter.
fer patienter onus neque te pia sarcina lasset:
unde manet requies, fer patienter onus.
subdere colla decet, quia sunt iuga dulcia Christi:
quo mereamur opem, subdere colla decet.
qui sua rura colit solet horrea plena tenere,
nec ieiunus erit qui sua rura colit.
per mare nauta volat quo multa pecunia crescat:
mercibus ut placeat per mare nauta volat;
non timet ille necem rabie turbante procellae:
ut lucretur opes non timet ille necem.
miles ad arma venit quaerens per vulnera palmam:
ut redeat victor, miles ad arma venit.
proelia sume libens mihi tu quoque, care sodalis:
unde triumphus erit, proelia sume libens.
quisquis amore venit nescit se ferre laborem:
nemo labore iacet quisquis amore venit.
carmina parva ferens tibi debita reddo salutis:
des meliora, precor, carmina parva ferens.

Related Letters