Letter 5001: Ad Martinum episcopum Galliciae

Venantius FortunatusMartin, Scholasticus|c. 575 AD|Venantius Fortunatus
barbarian invasioneducation booksmonasticism

I
Ad Martinum episcopum Galliciae
DOMINO SANCTO ATQVE APOSTOLICO ET IN CHRISTI REGIS EXERCITV POST DVCEM
PAVLVM PRIMIPILO MARTINO EPISCOPO FORTVNATVS. Felici propulsa flatu recreabilis
opinionis vestrae nostras aures aura demulsit et molli blandita lapsu, sibilo crepitante
paradisiaci horti odoramenta saburrans, suavium florum nuntia nares ipsas aromate
respirante suffivit, admodulanter indicans, sicut ad orientem Eden a principio, ita
decurso saeculo alterum ad occasum deus plantasset Elysium, in quo fortior Adam,
id est Martius Martinus, inexpugnabilis accola, Christi fide ditior viveret perpetuo
servante mandato; quem non tam ad auram dominus revisendum post meridiem per-
geret, quam ipse vir factus paradisus inter perspicui cordis zmaragdinas plateas et
vernantis operis inumbrantes corymbos (non quod ficus tegeret, sed fructus ornaret)
inambulantis in se beati redemptoris adhaesura vestigia coherceret fide figente: unde
nec ad momentum pii conditoris laberetur praesentia quia nec in atomo plasma nota-
retur in culpa, sed per illas beatitudines velut odori nemoris inlectus deliciis et ver-
nulam dominus et verna dominum possideret; utpote cum, alternante sibi concatenati
dulcedine, nec iste fugaretur admissu nec ille fraudaretur amplexu. (2) Hinc in-
hiantibus animis, medullis aestuantibus, oculis suspectis, palmis extensis, fervens
magis quam sitiens praestolabar epistolae vestrae magna, si vel parva nubecula
madidanti vellere bibulus umectarer, desiderii conscius, vota voto praeveniens, si
quid de vobis certissime vel per undas mobiles fixa mihi littera nuntiaret, ita ut
ariditatem meam conloquii vestri temperaturus imber sic inrigaret, paginam ne de-
leret. (3) Quo tamen providentiae divinae consulto per filium vestrum, venerandum
mihi Domitium, sancta caritate refertam suscepi crescens epistolam quae, ut vos nostis
arte conpacta, ut ego sensi flore confecta, bibentem se potius quam legentem fere per
singulos apices pigmentato affamine inebriatura dives pauperem propinavit et, ut ita
dixerim, quasi Falerni nobilis ipso me prius odore pincernante supplevit, gemina
dicendi fruge congesta, condita sale, melle perfusa, permixta blanditie cum vigore,
me[que] peregrini poculi quantum desuetum plus avidum dum pars inlicet, pars
deterret (in ancipiti posito conviva rusticulo nec sustinente magna bibente) consentio
dulcedini qui cedo virtuti. (4) Hoc igitur fluente dono venit ad me, fateor, per
cana ponti fons poculi, venit, pater optime, per salsum mare quod sitim restingueret,
venit Oceanitide miscente [e] fluctu mera dulcedo, cuius liquor non fauce tenus saperet,
sed arcana mulceret: quippe quod non carnem foveris tali potu, sed spiritum; unde,
ut vere prosequar, huius uva palmitis nobis sitim prorogat, dum propinat. (5) Hac
inopina fruge delapsa per gurgitem primus iste mihimet venit fructus e fluctibus:
detulit puppis illa reliquis forsan alumen, mihi vestri conloquii certe lumen. commercio
tali discrepante mercatu, quod aliis illud ad pretium, hoc nobis inemptum: illinc
restinguitur, hinc purgatur; illud inficit, hinc nivescit. (6) Quid loquar de perihodis
epichirematibus enthymemis syllogismisque perplexis? quo laborat quadrus Maro, quo
rotundus Cicero, quod apud illos est profundum, hic profluum, quod illic difficillimum,
hic in promptu: comperi paucis punctis quoniam quo volueris colae pampinosae
diffundis propagines, quod vero libuerit acuti commatis falce succidis, ut cauti vini-
toris studio moderante nec in hoc luxurians germinet umbra fastidium et illuc tensa
placeat propago cum fructu. (7) Nam quod refertis, in litteris post Stoicam
Peripateticamque censuram me theologiae ac theoriae tirocinio mancipatum, agnosco
quid amor faciat, cum et non merentes exornat. cur tamen, bone pater, in me
reflectis quod tuum est ac de me publice profers quod tibi privatum est? cum prima
sint vobis nota et secunda domestica: nam Plato Aristoteles Chrysippus vel Pittacus
cum mihi vix opinione noti sint nec legenti Hilarius Gregorius Ambrosius Augustinusque
vel, si visione noti fierent, dormitanti; et ego vere senserim (eo quod copiae artium
apud vos velut in commune diversorium convenerunt) ipsa vobis tenacius quae sunt
caelo propinquius, quia non oblectamini tam pompa dogmatum quam norma virtutum.
unde procul dubio caelestium clientela factus es Cleantharum. (8) Sed quid ego
haec autumo, dulcissime pater et vere Christi discipule, qui. ad instar Samaritani
vinum miscens et oleum aegroto decubanti, blandum mihi malagma porrexisti, mer-
cedem pii operis relaturus cum venerit qui se stabulario aera pensare debiti repromisit,
custodiens in vobis, pontifex summe, quod contulit, sciens suis oculis hoc placere
dignissime, quod ipsam apud te vincit dignatio dignitatem. (9) Quapropter sacra-
tissimae, sincerissimae atque clementissimae apostolicae coronae vestrae plantas supra
meum pectus stratus inponens et ultimus ego membra subdita vel pedum vestrorum
recubatorium faciens ita vestrae pietati avido desiderio me commendans deposco in
domino, ut inter peccatorem et redemptorem mundi alter quodammodo mediator acce-
dens levigato delicto, probe pater, reprobum reconcilies post reatum. (10) Et quia
vestris litteris fiduciae pignus accepi, pietati vestrae filias et famulas Agnem et Rade-
gundem una mecum devote earum desiderio mandato commendo, communiter suppli-
cantes, ut apud domnum Martinum pro nobis verba faciens tam fidus intercessor
accedas qualis apud dominum ipse tunc promptus extitit. cum cadaver exanimum non
prius dimitteret quam mors mortuum dimisisset (est enim ratio consequens, ut per vos
illinc nobis redeat spes patrocinii, quia ad vos hinc prodiit pars patroni) ; coram
domino supplicans, pie pater, ut in gratia vestra receptus vel apud eos, qui vestri
sunt, commendatus sentiam tam oratione quam carmine te doctore regi, genitore diligi,
duce progredi, tutore muniri. (11) Praesentium vero portitorem famulum vestrum
vere mihi bonum Bonosum pietati vestrae supplex accedens nec prius relaxans pedes.
quam dulcis pater promiseris, qua valeo prece Supplex commendo: qui interventu
sanctorum cum vobis sospes occurrerit absentis vota praesens exsolvens, illud prius
obtineam, ut quis quam primum huc commeat, me celebris verbi vestri gaudia festiva
respergant.
Martini meritis cum nomine nobilis heres,
pro Fortunato, quaeso, precare deum.

Related Letters