Letter 5008: Ad Gregorium episcopum post itiner
VIII
Ad Gregorium episcopum post itiner
Culmen honoratum, decus almum, lumen opimum,
pastor apostolicae sedis amore placens ,
amplectende mihi semper, sacer arce Gregori,
nec divulse animo, vir venerande, meo:
gaudeo quod rediit Turonis antistes honore
laetificorque mihi te remeasse patrem.
plaudimus instanter communia vota tenere,
civibus et patriae te revocasse diem.
praesentem famulum mecum commendo, sacerdos,
optantes longe vos moderare gregem.
a Ad eundem
Officiis generose piis, pater alme Gregori,
mente salutifera qui petis astra palam,
et quicumque tuis monitis animatur inermis.
militiae sacrae victor habebit opem;
commendans humilem famulum me solvo salutem
semper amore pio, vir benedicte deo.
pagina si brevis est, non est brevis ardor amantis,
nam plus corda colunt quam mea verba canunt.
b Ad eundem pro libro praestito
Carmina diva legens proprioque e pectore condens,
participans aliis fit tibi palma, parens.
haec quoque, quae pridem tribuisti pastor ovili,
grates persolvens debite laudo libens.
vos tamen hinc maneant donaria celsa tonantis,
qui sacras inopi distribuistis opes.
quae cum percontare queam, pro munere tanto
tunc magis ore meo gratia vestra sonet. –
praesentem famulum Prodomerem, summe sacerdos,
commendo supplex, dulcis amore pater.
cui sua concedens iustae moderamine librae
crescat honore dei palma futura tibi.
Related Letters
**LETTER (formerly IX)**
Item ad eundem salutatoria
Ad Paternum
Ad cives Turonicos de Gregorio episcopo
Item ad eundem in laude