Letter 7025: Ad Galactorium comitem

Venantius FortunatusCount Galactorius|c. 587 AD|Venantius Fortunatus
barbarian invasionimperial politicstravel mobility

XXV
Ad Galactorium comitem
Saepius optaram fieri me remige nauta,
cursibus undifragis ut ratis iret aquis
flatibus aut rapidis per dorsa Garonnica ferrer,
Burdigalense petens ut celer actus iter,
velaque fluctivagum traherent Aquilone secundo.
me quoque litoreo redderet aura sinu
qua plus antistes sacra Gundegisilus offert,
culmine pro populi qui micat ara dei:
tu quoque quo resides meritis, comes, ample serenis,
care Galactori, sedula cura mihi,
cui rite excellens rex Gunthechramnus honores
maius adhuc debet, qui tibi magna dedit.
cum tamen hoc vellem, timor obstitit aestibus ille
qui cumulo rapidae mons fremit albus aquae.
dulcedo invitat civilis et unda repugnat:
sic vocat atque vetat hinc amor, inde pavor.
plane hoc quod superest solvat vel epistula currens:
littera, quod facerem, reddat amore vicem.
maxime nunc igitur te, dulcis amice, saluto,
sperans a domino te superesse diu.
cumque domo sociis antistite coniuge natis
vive comes, cui sint iura regenda ducis.
pontifici summo commender, opime, precatu,
sic tua pars meritis sit data dextra polis.
si superest aliquid quod forte tributa redundent:
qui modo mitto apices, te rogo mitte pices.

Related Letters