Letter 8009: Radegund, mind fertile for God, life of the sisters —

Venantius FortunatusQueen Radegund, at Holy Cross monastery, Poitiers|c. 589 AD|Venantius Fortunatus
education booksmonasticism

IX
Ad eandem cum se reclauderet
Mens fecunda deo, Radegundis, vita sororum,
quae ut foveas animam membra domando cremas:
annua vota colens hodie claudenda recurris:
errabunt animi te repetendo mei.
lumina quam citius nostris abscondis ocellis!
nam sine te nimium nube premente gravor.
omnibus exclusis uno retineberis antro:
nos magis includis, quos facis esse foris.
et licet huc lateas brevibus fugitiva diebus,
longior hic mensis quam celer annus erit.
tempora subducis, ceu non videaris amanti,
cum vos dum cerno hoc mihi credo parum.
sed tamen ex voto tecum veniemus in unum
et sequor huc animo quo vetat ire locus.
hoc precor, incolumem referant te gaudia paschae,
et nobis pariter lux geminata redit.

Related Letters