Letter 8010: Whence has returned to me a face with shining light?

Venantius FortunatusQueen Radegund, at Holy Cross monastery, Poitiers|c. 590 AD|Venantius Fortunatus
friendshipillnessimperial politicsmonasticism

X
Ad eandem cum rediit
Vnde mihi rediit radianti lumine vultus?
quae nimis absentem te tenuere morae?
abstuleras tecum, revocas mea gaudia tecum,
paschalemque facis bis celebrare diem.
quamvis incipiant modo surgere semina sulcis,
hic egomet hodie te revidendo meto.
colligo iam fruges, placidos conpono maniplos:
quod solet Augustus mensis, Aprilis agit;
et licet in primis modo gemma et pampinus exit,
iam meus autumnus venit et uva simul.
malus et alta pirus gratos modo fundit odores,
sed cum flore novo iam mihi poma ferunt.
quamvis nudus ager nullis ornetur aristis,
omnia plena tamen te redeunte nitent.

Related Letters