Letter 8012: What a crime has crept into the holy enclosure of the assembly!

Venantius FortunatusGregory|c. 590 AD|Venantius Fortunatus
monasticism

XII
Ad eundem pro causa abbatissae
Repsit quale nefas intra pia saepta synaxi!
inconsulte dolor, rumpere verba vetas:
quale nec ante oculos patulas neque polluit aures
nec facerent, vitio qui sua fana colunt.
tu tamen, alme pater, pietatis amore labora
ut sacer antistes, culmina cuius habes,
unde repraesentes Martinum in tempore sacrum,
cursibus atque fide dando salutis opem.
a Epistula pro eadem re
Commendans humilitatem meam copiosissimae vestrae dulcedini et mitissimae do-
minationi suggero, ut (causa universalis ecclesiae talem vos habens basidem, ut nullus
ventorum turbo succlinans, nulla procellarum propellens congeries possit illic invenire
quod quatiat, aut quod labefactet reperiat) in causa, qua conservus meus presbyter,
praesentium portitor, ad vos pro singulari praesidio confidens occurrit (sicut ipse sin-
gula poterit explicare), memores commendationis beatae dominae meae, filiae vel iam
matris vestrae, domnae Radegundis, pro loci sui vel personae totiusque regulae sta-
bilitate quod petiit et verborum vel viscerum supplicatione commisit, ita praecipiatis
infatigabiliter laborare qualiter ipse vobis in retributione sempiterna restituat qui
videt, pro auxilio indigentibus in causa iustitiae vester apostolatus pastoraliter
quod desudat.

Related Letters