Letter 1006: It is perfectly clear how great is the grace of God in your merit, or how great a sum of virtues may be inferred,...
Avitus episcopus Apollinari episcopo.
Apparat liquido, quanta sit in vestri merito gratia dei aut quantus conici debeat
virtutum cumulus, ubi error ipse tam sanctus est. Nam dum iustus accusator sui
conatur in se convincere, quod peccare non potuit, confitentis humilitas crescit ad
meritum, non confessionis veritas ad reatum. Excessistis fateor consuetudinem, sed
pietatis augmento. Semper diei, cuius meminisse dignamini, dulcis vobis venit a
nobis sollicitudo, sed non incomparabiliter praevenit oblivio. Minus enim procul dubio
salva observatione apparet effectus. Sed ostendistis, quanta spiritalitate vos exercere
delectet, quod praeterisse sic doluit. Vere secuta est dignitatem delicti vestri sancta
revelatio: et tale repertum est in dormiente supplicium, quale fuerat in vigilante pec-
catum. Ecce veritatem dico in Christo, non mentior. Cum parturientibus
lacrimas oculis legissem somnium, quod vidistis, omnis mentem meam subiit necessitu-
dinum recordatio praemissarum, quibus per visitationem vestram honorem dependere
nos admonitos intellexi. Porro autem de ipsa revelatione quid senserim, in simplici-
tate depromo. Sic ergo inquis: Nam in ipsa nocte sancta, in qua scilicet ger-
manae communis depositio celebrabatur, nescio quid manibus meis haeserat,
quod considens iuxta me fulgentissima, sed inusitato colore rubea
columba vellebat. At vero cum iuxta te pietas tua nec longe avolans celeri
recordatione consedit, debitum quod sanctissime tu, piissime propinquorum, tu inquam
merito haec columba sentires, fulgentissima, cum simplicitate sic luceas, inusitato
colore rubrata, cum innocens singulariter quasi propriis compuncta stimulis erubescas:
ampliastis ergo quidem, ut supra dictum est, faenus adsuetum. Nec illud tamen con-
suetudini defuit, quod putastis; nam nocti ipsi, quam vos excitante Christo non licuit
oblivisci, adhuc de abundantia superioris anni vestra nihilo minus luxit oblatio. Sic
ex quodam supernae benedictionis irriguo, quod impenditis annis singulis, sufficit
multis. Deum quaeso, ut hoc etiam mihi pietas vestra quandoque dependat.
Related Letters
After the holy services of the Lord's Nativity — at which I was present, though very ill and truly more than...
I recall hearing you say more than once that we can never be cleansed of our sins unless we confess our crimes when...
Your recent fame and longstanding love have so drawn me that I dare to assault your ears with my inanities again and...
Avitus, bishop of Vienne, to the most illustrious Apollinaris.
I have written to you before about my health, and I write again now — not because the news has changed, but because...