Letter 1007: Avitus, bishop, to Bishop Contumeliosus.

Avitus of VienneContumeliosus|c. 497 AD|Avitus of Vienne
education booksgrief deathwomen

Avitus episcopus Contumelioso episcopo.
Quantum vobis apud deum suffragantibus qualiscumque voti mei dies propinquant,
tantum animis meis desiderium pudorque decertant. Benedictionem quippe flagito
operi imperfecto. Esset fortasse quantulacumque excusatio, si in eo inertiae meae
noxam velaret ac tegeret magnitudo. Nunc vero exiguo pariter atque impolito quid
potest esse deformius? Vnum igitur est, quod trepidantem animum audaci solatur hor-
tatu, vestro scilicet, si pios deus exaudire dignatur, adventu cuncta in melius esse
vertenda. Neque enim est, quod non possitis aut orando componere aut perorando
excusare. Tantum sicut de incomparatae pietatis voto certi sumus, ita praevio prae-
stolatae visitationis nuntio gaudeamus.
Victorius episcopus Avito episcopo.
Ad separandum a tritico lolium in area domini ordinationis vestrae ventilabra
poscenda sunt; quia ille, qui vos constituit tenere loci principis principatum, nos voluit
exequi, quod praeceperitis in opere, quod autem operandum est, vos iubere. Quidam
enim civium, ut nunc delatum est, ante quam plures annos sororem defunctae coniugis
sibi in matrimonium sociavit. Quod ergo nunc sub multorum praesentia auditus ac-
cusator tanti criminis non occulta susurratione a sociis facti disseruit qualitatem, sed
ipso coram, qui peregit ista, proposuit quique eodem quo illicita praesumpsit ausu,
vobis dispensantibus miserabilis prope modum, non negavit. Proinde qua sit abstinen-
dus condicione, praecipite: sive ut pariter lugeant, vel si est indicenda sequestratio,
vel qui modus paenitentiae, edocete. Nam non est, ut puto, minus in coniugium
germanam coniugis quam uxorem fratris adsciri. Vos tamen, ut suggessi, statuite,
quod videtur; quia praeter ordinationem vestram de tali causa quid pronuntiari con-
veniat, vix decerno. Communioni nempe eum trepide subtraho vel permitto, nisi
auctoritate vestra roboratus extitero.

Related Letters