Letter 2002: Avitus, bishop, to Liberius the prefect.

Avitus of VienneLiberius, Praetorian of Gaul|c. 491 AD|Avitus of Vienne
barbarian invasionimperial politicsproperty economicsslavery captivity

Avitus episcopus Liberio praefecto.
Postquam multiplices Galliarum labores felicissimus potestatis vestrae visitavit
adventus, nullo sum ante hoc in affectibus vestris desiderii mei impertitus effectu.
Vnde licet etiam nobis prodesse credamus beneficia, quae iam dudum provincialibus
spargitis, mihi tamen hactenus sitienti litteras vestras quasi primum modo venistis.
Enimvero ut me offerendis ultro epistularibus officiis non offerrem, illis occupationibus
obstrepere timui, quibus me credebam tanto temporum spatio a votiva lectione sus-
pendi. Sed quia etsi tarde compellentibus vobis meque ad praecelsos apices rescri-
bente ordo alternantis commercii in litterario sermone servatus est, qui fecistis me
absque verecundia respondentem, reddite, ut cupio, frequentia debitorem. Nec desunt,
si adnuitis, causae iubendi: abundant, quae possitis iniungere cupientibus oboedire.
Maior scilicet potestate civilitas nec minor est dignitate dignatio. Nam haec ipsa
causa, cuius vobis scribendi materiam merces ingessit, quibus inter tribunalia operibus
magis studeatis florere, perdocuit. Vnde quod nobis a viro spectabili, vicario vestro,
pro quorundam captivorum liberatione suggestum est, ad praeceptionem culminis vestri
laetus implevi pretio tamen, quod portitores adtulerant, non recepto. Quia si aliquid
praefato viro magnifico, filio meo Gemello, condicionis personae ipsae per originem
debent, potest hoc, quod mihi obtulerat, redimendis ingenuis distribuere; si vero istos
agnoscitis liberos natu, sufficit pretium profuisse.

Related Letters