Letter 2003: Avitus, bishop of Vienne, to the most illustrious Apollinaris.

Avitus of VienneSidonius Apollinaris|c. 492 AD|Avitus of Vienne
christologyfriendshipimperial politicsproperty economics

Avitus Viennensis episcopus viro illustrissimo Apollinari.
Scio, quod revertens ad devinctissimos mihi domnos Domnulus noster, coram me
de vestrae piae sollicitudinis ambiguitatibus aestuante aliter quam volui relaturus,
adgravavit magis redeundi festinationem, quam minuit. Scilicet me apud Lugdunum
in adventa eius gravis oculorum dolor impotem luminis contuendi impetu ingruente
reddiderat. Vnde quia nec ipse fuit eliciendi rescripti efficax nec ego idoneus red-
hibendi, omnem gratiarum, quaecumque vel pretio munerum vel animo munerantum
deberi potuit, actionem verbo potius referendam portitoris auribus allegavi, licet minime
dubitans apud sanctae dulcedinis aviditatem parvi pendendam mandatorum seriem
desiderio litterarum. Sed cum primum rarescentibus tenebris cubicularis ergastuli ali-
quantisper ordinandi officii copia fuit, solutionem debiti non moratus praesentem baiu-
lum destinavi: cui ultra quam dici potest verbosis salutationibus onerato, quantum
pertinet ad mandata loqnacia, perbrevem paginam dedisse me computo. Nam ecce
mihi deus testis est, quanto lumine praefatus carissimus noster in ipsa contenebrati
recessus nocturnali habitatione respersit, cum dulcissimi pignoris nostri reditus, ante
quem nescieram, nuntiato resolidatam Christo propitio familiam meam ab eo, quem
misissem, inventam esse firmavit. Quocirca nec vos iam de nobis aliquid semiplenum
putetis: quorum contubernio divinitate propitia etiam oculi mei per praesentiam paginae
satis facientes adcrescunt, tum videlicet sinceritate perfecta hilaris diei gratiam re-
cepturi, si me rescribere hactenus vestra dulcedo sic ignoscens quamlibet infirmum
atque anxium ad votivam tamen frequentiam litterarum in dei nomine Arcadio iam
dictante solis subscriptionibus occupanda compellat.

Related Letters