Letter 3006: The happy beginnings of the festival, which you obtained by your intercession, you communicated with your affection.

Avitus of VienneVictorius|c. 496 AD|Avitus of Vienne
friendship

Avitus episcopus Victorio episcopo.
Prospera deo propitio festivitatis exordia quia obtinueratis suffragio, visitastis
affectu. Nam dam et curam nostri solito geritis et de incolumitate vestra quae votis
conveniant, nuntiatis, pariter quod gaudemus, offertis et quod debemus, exigitis. Tribuat
Christus huius ipsius pietatis ac dignationis vestrae uberem commeatum, in quo a
vobis munere magisterii geminati et per sollicitudinis beneficium confortentur senes
vestri et per caritatis exemplum posteri doceantur.

Related Letters