Letter 3010: The delicacies you sent are indeed magnificent and wonderfully generous — in their quantity, their timing, and their...

Avitus of VienneMaximus of Madaura|c. 501 AD|Avitus of Vienne
grief deathproperty economics

Avitus episcopus Maximo episcopo.
Magnae quidem et nimis admirandae sunt deliciae, quas misistis, copia, tempore,
dignitate; sed tamen affectui, pietati, sollicitudini non aequantnr. Per quae probatur
non tam dignatio vestra nobis quam praesentia defuisse. Expleta est suffragiorum
vestrorum prosperitate festivitas: cui quantum accessit corporalium, tantum a consue-
tudine spiritalium defuit epularum. Quas mihi deus, si in futuro tribuit commeatum,
sicut nunc per vos transmittere, ita tunc vobiscum exhibere dignetur.

Related Letters