Letter 3011: Were it not for the constant obstacles that sins throw in the way of our shared hopes, I would have obeyed the...
Avitus episcopus Viventiolo episcopo.
Nisi frequenter vota communia peccatorum impedirentur obiectu, iussioni consuetu-
dinariae caritatis solito volueram parere servitio. Nam cum festivitati vobisque occur-
rere duplicis compendii res fuisset, videtis ad mei solius pertinere dispendium, quod
nequeo implere praeceptum. Ita namque apud nos per momenta singula potestatum
speratur adventus, ut, nisi illis venientibus praesens esse curavero, ab eis, qui solent
in nobis etiam leviora culpare, quamlibet simplex abscessus meus non solum negle-
gentiae, sed etiam contumaciae deputetur. Quapropter communi necessitate perspecta
impossibilitati meae clementer ignoscite et ut desideriis nostris si non iugiter, vel in-
terdum satisfacere possimus, orate.
Viventiolus episcopus Avito episcopo.
Ad similitudinem divinae benignitatis deliberatio vestra cultorum suorum petitio-
nibus temperetur, ut in sollemnitate sancti Iusti plebeculam suam apostolatus vestri
visitatio benedicat.
Related Letters
You maintain the pattern of your kindness — or rather, to speak more truly, you surpass it.
Avitus, bishop, to Viventiolus the rhetorician.
For the firmness of a divine promise, let what you first granted stand as your "Yes, yes!
What you have done is doubly full of devotion: by taking a brother to Lyon and sending word here, you sought out the...
The holy festival, which we celebrated prosperously through your intercession, was crowned by the letter of...