Letter 3032: If I were not groaning with a shaken heart over the fall of a friend, there is much I would say about you — lying in...
Avitus episcopus viro illustrissimo Heraclio.
Nisi dolendum amici casum animo concussus gemerem, multa profecto exaggera-
rem, quod vos in lectulo mendacis podagrae metu, medici vegetos de arte consueta,
plus quam poeticae pedibus innitentes montium scandendorum magis moveat cura,
quam versuum. Maestus vero has et cum festinatione dictavi, evocatus videlicet
ad sepulturam communis filii quondam Protadi: sic tamen vel in hoc ipso patri
aliquid consolationis impendat. Vobis porro si cordi est, facta de nobis ex asse iac-
tura, ab incursibus formidandis Rodano limitante muniri, tenete adhuc, dum redeo, et
Ceratium nostrum de meo habentem aliqua, de vestro nonnulla, quia me scholasticum
vobis adserit bellicosum sumens de matris sapientia, quod libenter barbaros fugit, de
virtute paterna, quod litteris terga non praebuit.
Heraclius Avito Viennensi episcopo.
Indicastis quidem tantam doloris causam, quae epistularis officii responso clau-
deretur, ut durissimo nuntio vulnus inflictum plus me lacrimis cogeret servire quam
litteris. Tamen metuens silentii culpam vel suspiriis pauca meis, ut potui, verba
furatus sum. Probant igitur tempora, cui rectius adscribatur nota formidinis, quem
magis trepidum provisio claustris commissa designet. Ego urbis caveas dedignatus
inter vicina discrimini constantiam pectoris planis exposui, ut tamdiu ad patentium
locorum aequora pervenirem, ut virtutis audaciam libertate habitationis ostenderem.
Vos autem rumore comperto ad saepta urbis tamquam ventorum famuli convolastis et
quem pacis diebus iugiter rura tenuerant, nunc de murorum latebris non educunt.
Enim vero quam vos ante civitas flagitabat. tam nunc intra moenia collocatum quaerit
relicta possessio.
DE DVBIIS NOMINIBVS P. 591, 3 K.
Squalor generis masculini, ut Avitus:
squalore vicino
FLODOARDVS HISTORIARVM ECCLESIAE REMENSIS LIB. III CAP. 21.
[Hincmarus Remensis archiepiscopus] Adoni Viennensi archiepiscopo scribit inter
cetera pro epistola beati Aviti ad sanctum Remigium scripta, quam quidam Rotfridus
monachus ei dixerat se apud eundem Adonem legisse.
ALCIMI ECDICII AVITI VIENNENSIS EPISCOPI
EX HOMILIARVM LIBRO
QVAE RESTANT.
Related Letters
Avitus, bishop, to the most distinguished Heraclius.
It is fitting that the fruit of their labors should follow the desires of the faithful, and that a higher rank...
VARIAE, APPENDIX, LETTER 7
VARIAE, BOOK 1, LETTER 45
VARIAE, BOOK 5, LETTER 32