Letter 11037: The wisdom of antiquity rightly provided that those who serve the public interest should receive the just rewards of...
XXXVII.
LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO.
[1] Bene antiqua moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum serviendi genus est sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere , exercitibus paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. [2] Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela provincialium congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur. [3] Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste provisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur. [4] Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone provinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.
Related Letters
The watchful care of Your Beatitude for the Church and its servants is known to all, and I write to commend both the...
It is deeply painful that the works of our ancestors should be diminished in our time, when we strive every day to...
There are times when a ruler must speak not to individuals but to all his people at once, and this is such a time.
Although your own good judgment should be enough to provide assistance to those assigned to public duty, our...
VARIAE, BOOK 3, LETTER 13