Letter 1006: Faustus, from Ennodius.

Ennodius of PaviaFaustus of Riez|c. 497 AD|Ennodius of Pavia
education booksproperty economics

VI. FAVSTO ENNODIVS

Deus bone, quam nihil est arduum magna curantibus et
qua quiete diuinae mentes uisa describunt! quibus ornantur
dotibus loca, quae lingua diues et dicendi peritus aspexerit,
si religioso\' liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito!
quasdam mundi artifex, deus prouinciis . felicitates stupenda
secreti sui largitate concessit: alias uberius, melius alias uinum
iussit effundere, aliis contulit triticeae segetis ope gratulari,
multas pomorum uarietate uel utilitate donauit. quibus haec
tamen ipsius - naturae repugnantia merita non dederunt, feeit
eas relatore sublimes. non est unde ieiuna cautibus gleba desperet
. nec unde non respondentia cultori arua subiaceant.
linguarum genio terris merita tribuuntur et qualiter quis loqui

2 speciebuH Pb 3 sapeisa Pb, supera BLTV 4 optate
U
B pernentorum L 5 adscikcitnr BL, asciscitur PVbf asscicitnr
T, adscribitur Sirm . 6 perduce B 7 dignitatis B 8 impefcratione
L corr, TV, iraperatione L1, inspiratioDe Pb 9 me T,
miw B, hi. eras. 11 contemptum T1
VI. 14 nichil T et sic saepimme 15 quietae B mentis
BLPTVb discribunt B 16 diuia B 18 prouintiis L V
..
19 secreta B 20 £ riticae B .22 repugnantis Sirm . 23 ieiunia
L gleua B diqperet jBLV 24 non B, rWn., LPTVb

potuerit, taliter rem, de qua fuerit locutus, adtollit. crescetis.
prouinciae, cultura sermonum: oris est quicquid in uobis lector
stupuit. uber solum et diuitibus quae te iactas terra palmitibus,
quae per modicos sulcos scalpentem dorsa pascis agricolam,
quae uenas diuites in ipso proscissionis pandis exordio, quae
suscepta germina multiplicata messe restituis, nihil tibi commune
cum maximis, si ad te domnus Faustus, Romani status
eloquii, non serenus accesserit. ecce Comus pullae quondam
pene in silentium missa condicio, quae nulla se hactenus commoditate,
nulla ut aiunt formositate iactauit, quanto gaudet
ingenii priuilegio? quae per praerupta conuallia et patulos
cohaerentium hiatus montium aestiuis niuibus miseram scit
exhibere concordiam, cui per pericula pendentium cum uia
cultorum ante terram per scopulos opus est seminare quam
germina, cui calamitatis genus est, riparum Larii confinia canis
ornasse nemoribus, ut subridens inlecebrosa uisione dominantibus
blanda fecunditatem fronte mentiatur et in perniciem
possessoris pulchritudinem nutriat exsecrandam, ubi primum
fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum
antiquorum lasciuias parca nituntur frugalitate reparare et
profligantia patrimonium fulcire culmina: indigenarum copia
ad hoc tantum seruata, ut functioni publicae peraequatoris
etiam uota transcendens numerus non deesset: piscium populos .
non ad delicias, sed ad horrorem nutriens, per quos discimus
quid laudis captorum alibi sapor mereatur: ubi aer pluuius
perenniter et minax caelum et quaedam uitae sine tota luce

1 attollit LTV crescitis Sirm. 2 proaintiae LV 4 pacis
LPb 5 in] et in P 6 restitnes B 8 kpnlloe B 9 poene
B conditio LTV actenus B 11 ingenii] elata add. B

I
patnlus B 12 coherentium BLT hyatns PT 18 c p picnla
T c p p in rcu . cum uia] uuia T 17 fornte B 18 pnlcritudinem
PT ezecrandam PT 19 dissolnnnt tributa T
20 laBcinias BLV, lascinas T, lacinias P, lacnnas b, lacinias coni.
Schottus; nihil mutandum, loquitwr enim de tectis priorum possessorum
neglegentia ruinam minantibus 21 indig\'narum T 92 publice
B perequatoris B 23 populus B 24 diliciaa B quod
Pb dicimus L 26 perhenniter T

transactio: dulcia Larii oculis fluenta transeuntibus et ad
natatum quos perdat inuitantia. quis ferat decorum gurgitem
sub hac deceptione fallentem? quid dicam insulam relatione
factam habitabilem? quis non hoc miretur? in qua minus
amatur uita seruata., in qua portio fuit euasisse decriminis, circa
quam piscibus hominum ministratur esca cadaueribus? nulla
enim praeter aquas Larii defuncti ibidem sepulcra meruerunt.
maria, fluuium Adduamque laudastis, quorum per confusos ductus
discrimen lacum tumoris ostendit, qui agnosci in eo numquam
nisi per turbida fluenta potuerunt. tanti fuit diuitias facundiae
in rebus laude carentibus ostentare, quanti non fuerant haec
omnia, naturae beneficia si dedissent. caelorum tamen dominus,
qui hoc uobis posse concessit, munera sua sub perennitate
tueatur, quia haec ego non quasi a uobis diuersa sentiens
scripsi, sed ut ex istis lector agnoscat Comum per stilum
uestrum melius esse legere quam uidere.

Related Letters