Letter 2003: How heavily sinners are crushed by the weight of their own deeds — everything that is offered is snatched from...

Ennodius of PaviaSpeciosa|c. 494 AD|Ennodius of Pavia
imperial politicstravel mobility

III. ENNODIVS SPECIOSAE.

Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus
ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria

1 manca maim; sed fort . magna pro rem magnam dixit ut Epist.
IV 16 et 27 I

,
II. 7 feeri Lx 8 n T in ras . 12 ita om. T 13 auctoris
B 14 cognoscator Pb 15 ea in re b 16 ego] ergo
LlVl 20 iassas] nisus Pb et Sirm. ∗actenus L h eras .
25 in om. L Y angustom B1

ID. 28 depremuntur B 29 MuLtis L i eras . tolletur quidquid
B desideri fmittantur F1 ut uidetur

mittantur, uicinum fit nec contingi licet omne quod cupiunt!
ad Ticinensem urbem uotiuam susceperam necessitatem et
molesti itineris uniuersa transieram, existimans hoc sacerdotem
credere suis imperiis inpendi quod meo militabat affectui, cum
subito circa metas uotorum summo labore petitus iam de area
fructus effugit. pro dolor, qui me de epistolari alloquio ad
tragoediam uocas! muros uenerandae post religionis loca propter
te ciuitatis aspexeram, iam grati parabam uerba conloquii:
uereor dicere quod remansit, ne loquendo cogar denuo sustinere
transacta. inlustrem uirum Erduic, quem me tu, ecclesiae decus,
desiderare feceras, inprouisus oculis casus ingessit. ibi comites
mei uidere quid peterem: ibi animi mei aestus innotuit, quem
ante sub praedictae claudebam umbra personae: nesciui occultare
. per caritatis tormenta quod uolui nec fucis aliquibus colorare
conscientiam. maerentem me ad domum reduxit qui prolixioris
itineris causas incidit. fatigationis meae fateor conpendia non
amaui. ecce contestationem diligentiae meae et mentis adserui.
uestrum est, si uera dixerim, uos interrogare et animum meum
affectionis uestrae aestimatione cognoscere. domina mi, saluto
et deprecor, ut libens per praesentium portitorem suggerenda
cognoscas.

Related Letters