Letter 2007: **From:** Ennodius, deacon and man of letters, Pavia
VII. ENNODIVS FIRMINO.
Exigat licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret
caritas, ut per loquelae audaciam quae ornare poterat
pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert,
nisi cum necessaria nimis inepta condicio: sed inter narrationum
uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius
uirium consideratione regnat adfectus. inperatoris loco
dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio, credens
quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur qui de
absentis propinqui est salute sollicitus nec existimat quod
nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens,
si optatam nuntiet epistula sospitatem. sed uos, quos
libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae,
castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio,
quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis.
nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis
quaedam oceani fluenta prouocamus, quasi lychnis contra solis
radios pugnaturi. mei macies longe se monstrat studii et nisi
excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est
9 Cicero de orat. I 24, 112
1 archae B, arche T profeticis BLV 2 misteriis T
scaemata B, scemata T 3 intexta fort . poenelopae L, poenaelopae
V, penelope PT, ponaelopaei B
VII. 8 loquellae B q; L 10 conditio LT 11 itenera
B et teneri P, etenere B 13 dominantur L, dominator B
penetrabitibus LV(?) delectatio T 15 sollicitus salute T in
ras. m. 2 ex|timat∗∗nasci B nas inras . posse offensam B
16 leticiam s. e. coatinSs si ob T in ras. m. 2 17 quod L,
om. b 18 pensauit scripsi, pensabat VI pensabit BLPTb
19 sermo V in ras . m. 1 elucutio T .21 gimnasiis LV, gemnasiis
B, ginnasiis PT gottis B 22 ocheani B, occeani T
lygnis BLV, lignis PTb 23 radius B 24 podoris Bl
quod amaui. uena quidem linguae a generis fonte trahitur et
feruore genuino solet fetura nobilis incitari. ego mea sum
inpar prosapia: me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae
plenitudo non tetigit: ego uos tantum laudare magis quam
imitari ualeo. et quamuis necdum in me ad florem uenerit
matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar
facultate, committo tamen cymbam tenuem placido mari, quia
parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. unde nascitur
quaeso, ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui
inter caelestia mihi beneficia conputentur? et quamuis reddere
deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia
fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur
epistulae: ego tamen uerecundiam meam in statione degentem
ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto.
salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite
muniis litterarum. circa quae studia pigrum esse nec diligentem
conuenit nec facundum.
Related Letters
If you recall, my dear son, you had asked that this ninth book — specially composed for you — be added to the eight...
The exchanges of letters are delightful when conceived by a learned author — those in which the splendor of polished...
By writing you honor me, but by neither granting what I asked nor explaining why you did not, you cause me pain.
You demand, my dear son, that my pen break through the boundary of the earlier letters and push onward into fresh...
The joy with which I received news of your return to the unity of the Church cannot be adequately expressed in words.