Letter 2020: Forgive me for replying so quickly — I still owe something to my age: an unruly haste.

Ennodius of PaviaConstantius|c. 509 AD|Ennodius of Pavia
imperial politics

XX. ENNODIVS CONSTANTIO.

Dabis ueniam quod celer rescripsi, quia aetati adhuc debeo
indocilem festinationem. uos maturitas et pondus decet. proinde
credentem fouete et nugas meas a publico rigore subducite,
quia si pagina nostra res crepera atque anceps est,
iussionis uestrae se tuetur patrocinio, ab hoc quod nemo imperata
fastidit. uale ergo dicens legenda commendo: fiet etenim
ut posthac bene accepti ad parendum delenificae oboedientiae
stimulis incitemur.

Related Letters