Letter 3021: The man I commend to you needs few words from me: his own reputation and your long acquaintance with him make a...

Ennodius of PaviaFaustus|c. 510 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXI. ENNODIVS FAVSTO.

Paucis adserendus est quem et notitia senior et opinionis
bonae lingua commendat: non indiget prolixitate sermonum
qui suis apud magnitudinem uestram dotibus adiuuatur. sublimem
uirum Vitalem loquitur praefata concinnatio, quem 08
uestram fecit sacri consortio gandere collegii. ergo extraneis
munietur epistulis qui orationis uestrae beneficio curiam non
ut peregrinus ingreditur et cui reserastis libertatis penetralia,
illi pectoris arcana claudentur? ego autem gaudeo scriptione
multiplici, quia, etsi parum trihuam perlatori, nulla proprii desiderii
damna sustineo. domine, salutationem restituens quam
debeo precor, ut et circa praefatum gratia se culminis uestri.
propius manifestet et mihi prospiciat restitutione conloquii.

Related Letters