Letter 3025: That gratitude should lose its footing among you is a possibility I cannot easily accept.

Ennodius of PaviaEugenetes|c. 513 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XXV. EVGENETI ENNODIVS.

In statione non esse apud uos gratiam potest qui fide claudus
est aestimare: uolo tamen ad diligentiae testimonium prorogari
frequentiam litterarum, ne animus de amantis prosperitate
sollicitus, dum salus in ualitudine est, suspicionibus uentiletur.
ecce habes, mi domine, unde serenitatem pectoris mei ex desiderii
proditione cognoscas. adesto partibus tuis et sicut me
imperati muneris praerogatiua sublimat, ita uos exhibiti gratia
sermonis attollat. ergo salutem debendam restituens precor, ut
quid promoueat in me desiderium tuum sub cuiuscumque significationis
nube dilucides. uale.

Related Letters