Letter 3027: I do not know whether Your Greatness is pleased or displeased with me, and the uncertainty is worse than either outcome.

Ennodius of PaviaAvienus|c. 515 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXVII. AVIENO ENNODIVS.

Nescio utrum magnitudini uestrae grata sint crebra conloquia:
ego tamen semper quod expecto ab amantibus exhibebo.
patior aliis aliud esse propositum: mihi meo uiuendum est
more, ut amoris plenitudo reseretur claue sermonis: ego in
affectione cariosam subrepere taciturnitatem usu fugiente non
perfero. nunc si culmini tuo par cura est, monstretur assiduitate
conloquii, patescat frequentia litterarum: sin aliis hactenus
praeoccupatus studiis in meam modo concesseris diligentia
imperante sententiam, quantum de tuo iure submiseris,
tantum de meis obsequiis possidebis. ergo uale, domine, et
munusculum suscipe non uilitate sui sed taxatum pretio destinantis.
uale.

Related Letters