Letter 3030: I marvel at the splendor of Your Greatness's fame — a fame that grows not through self-promotion but through the...

Ennodius of PaviaAvienus|c. 517 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXX. ENNODIVS AVIENO.

Miror fanis magnitudinis tuae iniucunda copulari et serenitatem
conscientiae uerborum austeritate maculatam, dum scribis
imperare me potius paginas quam diligentia exactrice promereri.
putas ullum genus dominandi esse sublimius quam illud quod
amore nos subicit? nulla sunt, domne Auiene, culmina a iugo
caritatis inmunia: quicquid in orbe libertatis est tali non subtrahitur
seruituti. ecce ego loco humilis, ignotus honoribus
uestris fascibus sic iubebo, parili contentus ordine subiacere.
nunc uale, et quantum tribui tibi senseris, tantum mihi sicut
fidelis restitutor affectionis inpende.

Related Letters