Letter 3032: ---
XXXII. ENNODIVS PASSIVO.
Si ad eloquendam sufficeret sermo caritatem, si totum infantia
explanaret affectum, cui magis quam uobis paginarum
frequentiam praestaremus ? et nisi artaret meritum pectoris,
nulli dignius sermonis militaret officium. alii affectum, quem
mente nesciunt, ore testantur et pingunt inlecebrosis epistularum
momenta commerciis, quando feriatis penetralibus amor
totus in lingua est nec aliud ad interiora perducitur, nisi
quantum in scriptione confertur. at meus erga uos animus
eloquii pressus macie et amicitiae ubertate conticuit: metuo
enim, ne gratiae terminum ponat mendica confabulatio, ne
idem modus putetur esse sermonis et foederis. melius est plus
aestimationi per silentium dimittere quam monstrare diligentiae
damna per litteras. ecce rarioris conloquii causas adserui,
credens apud uos a sinceritate debita facundiam posthaberi.
2 inaenit Tl 3 ergo] ego b 4 occasione (se om.) L fallendi
Bb, falli P, felli LTV 5 causa B accedere b 6 noto
BT2b, uotis LPT1V satisfaciam BT2b, faciam LPT1V pudorS
(or corr.) V uestram V onerem PT1, honerem LTlV, honorem
Bb 7 reddantur Pb mi om. LPTV 8 uale om. B
XXXII. 11 eloquendam BT, eoquendam LV, exequendam P et
Sirm., exequendum b 18 prestaremus B astaret V 14 militaret
sermonis Sirm . 16 momenta] commenta fort . penetrat
bilibus B 18 ad B 19 maciq L et om. Sirm . motus
T 23 damna B 8. l . m. ant.l, dampna LV
quod superest, saluete, mi domini, et diuinis usi beneficiis
procedente uita in longum caelestia mandata conplete. inuenit
enim apud uos, cum a cumulo coeperit benignitas, incrementum.
uale.
Related Letters
I confess to you that the situation of the church of Aprutium has weighed on me for some time.
The oratory to be dedicated in honor of St.
I am directing you to proceed with the consecration of the monastery in honor of the blessed martyr Savinus, using...
VARIAE, BOOK 2, LETTER 11
VARIAE, BOOK 8, LETTER 12