Letter 4014: Things that are often given with modest means gain a value beyond their cost whenever they flow from a generous heart.
XIIII. ENNODIVS FAVSTO.
Quae saepe mediocriter gratis inpensa sunt quotiens exhibentur
uerba coniunctis, quicquid fauori obsecutum est sereno
mancipetur affectui. non depictis amorem mentitur alloquiis
qui perlatori caro reddenda dominis scripta conmittit. in sublimis
et magnifici uiri Panfroni mei conmendatione ore feriato mens
dictat epistolam. nescio enim in quale culmen merita apud
me uiri, quem sum praefatus, extollam, in quo linguae macies
debitum pectoris nequit exprimere. sed abdicandum esset mihi,
etiam si subpeteret, facundiae lenocinium, quia pauper sermo
uberem diligentiam rectius confitetur et si eleuamus per effusas
paginas illos, quos arcana nesciunt, iure tribuenda amantibus
in artum tabella concluditur. causam ergo modici sermonis
elocutus foederatum fratrem quam quam paucis uerbis insinuo,
tamen multis obsequiis, ut iutus magnitudine uestra, in negotio
suo circumstrepentium aliquando uideatur superasse conmenta.
quod restat, famulantem salutationem exhibens me ualere
significo, si tamen prospera uestra certis indiciis mihi dispensatio
superna concedat.
Related Letters
The polished art of letter-writing, when it is carried away by enthusiasm, tends to lose its judgment.
The man I commend to you needs few words from me: his own reputation and your long acquaintance with him make a...
King Theodoric to Faustus, Praetorian Prefect.
Ennodius the deacon to his lord Faustus.
May the divine power second our honorable desires.