Letter 4016: A reply would rightly be owed to multiple previous letters.

Ennodius of PaviaAgapitus|c. 506 AD|Ennodius of Pavia
education books

XVI. ENNODIVS AGAPITO.

Iure responsum multiplicibus posceretur alloquiis, si non
ingratas extitisse paginas meas magnitudinis tuae silentium
testaretur. clamat enim taciturnitas uestra garrulum displicere
et nouum uindictae genus, ut opinor. inquirit, quando se non
uidet promouisse, quod siluit. agitis epistolari abstinentia, ne
ab inperitis ad uos scripta mittantur: ademptus tamen est
effectus. prouidentiae uestrae profutura tractate: crebrior factus
sum in scriptione contemptus. sed breuem sermonem decet
exhibere eum, qui magna doluerit. cultorem uestrum fratrem
meum Panfronium epistolaris apud culmen uestrum cura comitatur,
cui quicquid gratiae concessum fuerit me quoque inpensorum
uinculis obligabit, cui etiam aliqua de Vicariae dignitate
suggerenda conmisi. uos petitionem meam ad effectum perducite,
quia adsum partibus meis, quotiens apud emendatissimos hominum
cogor subire testimonium, dum certis exhibeo.

1 abieotum deBet T residuum] al. remedium P in mg. m. alia
2 et ** B 3 sublimissorum B 4 muniui om. T 5 iusta
(a ex c uel cc corr. m. 1) V tribuistis L\'Pb 6 posthabetes
B mihi BL V 7 saluti T\' 8 imperi L; finit add. B

XVI. 10 acapito L 11 poscentur Tl, poscetur L1 13 di-
1
spicere B 14 inquiret B 16 ademtus B 17 affectus Pb
tractare Pb 18 contemtus B 19 uestrum] uero T 20 apnt
T 21 quicquid (quic 8. I. m. 1) V, quidquid B quoquo B
impensarum b, al. IpSafl P in mg. m. alia 22 obligbit L uicariae
(caria in raa.) Y 23 cdmissi L1 25 oertis] al. disertis
P in mg. m. alia elhibeo] finit add. B

Related Letters