Letter 4020: The virtue of diligence is exercised and strengthened through the regular discipline of correspondence.

Ennodius of PaviaJulianus, Scribo|c. 509 AD|Ennodius of Pavia
illness

XX. ENNODIVS IVLIANO V. L

Exercetur bonum diligentiae scriptione multiplici: linguae
enim indicio animorum secreta panduntur. adsiduis curam
inpendit adloquiis qui otium amore commutat. haec sunt officia,
per quae tacitus innotescit affectus. familiaris perlator, nisi
reddendas culmini uestro paginas accepisset, me oblitum reuerentiae
debitae testaretur. nescio enim esse caritatis neglegens
nec partam labore gratiam quieti seruiens effugare. multa
debeo uerba foederi, sed ad breuitatem cogit epistola. uale,
mi domine, honorem salutati accipiens et circa me adultam
serua dignationem. sic bono in medium adscitus reipublicae
de felicitatis tuae diuturnitate gratuleris.

Related Letters