Letter 4023: ---

Ennodius of PaviaDominator|c. 512 AD|Ennodius of Pavia
friendshiptravel mobility

XXIII. ENNODIVS DOMINATORI.

Oportuerat quidem desideria uestra, quae fratris Agnelli
patefecit allegatio, ut tabella reseraret et ad elicienda conloquia
formam sermo praeuius exhiberet, quia potuit tibi restitui
quod debebis nec ullo me colore defenderem te loquente a
paginis abstinendo. in tuo iure fuit linguae nostrae ferias

1 meam om. sirm . frnstetar T sic] si B 2 teneatis] finit
add. B emp. corr .

XXII. 4 symacho BT 5 sublimis B larentio T adsigstat
T 6 aobolis LTV 7 exsequatur LTV ampliore L
procedat B1 9 adatipolationem T tepidante X1 10 patram
P et Sirm. 18 me T ut uidetur paraolns B
14 quatenuB BPb, qaatinas LTV 15 mihi BLV 16 comprehensit
T1 17 pcatari B intelligat finit B

XXIII. 21 pateeoont allegatione b ut eac at T tn. 2 22 exiberet
T1 23 debebus P te ex to T M. 2 loquenta B
24 suo T

exercitio commutare et rubiginem rusticantis eloquii fabrilibus
studiis amouere, quia sicut damnum caritatis est primum cupienti
non dedicare sermonem, ita promulgatae scriptioni silentium
reddere nec amicitiae suadet memoria nec pudoris. nunc tamen
accessit ad genium meum quod paginas imperasti, etsi subtrahitur
testimonio, quod numquam in amore uires interrogo.
facessat ab ingeniis liberalibus, ut credas fascem esse intolerabilem,
quem amicus inponit. tu tantum exacta conplectere
et censuram castigans rancida iudicantum depone fastidia. absit
a te eum non fouere qui paruit. in spem altioris meriti trahitur,
etiamsi ueniat a moneta triuiali, qui tibi inpositum oris
mancipauit obsequium. ergo uale, mi domine, quia nolo fieri
prolixa quae non sunt ad perpendiculum fabricata conloquia.
tu messem gratiae iuxta fiduciam meam tamquam uber solum
restitue, quia in tuo posthac erit arbitrio, si crebro epistolas
meas accipere uolueris, his me muniis inuitare.

Related Letters