Letter 4034: **From:** Ennodius, Bishop of Pavia

Ennodius of PaviaHormisdas|c. 519 AD|Ennodius of Pavia
friendshiphumorillnesstravel mobility

XXXIIII. ENNODIVS HORMISDAE.

Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis
desiderii spondere coepit effectum, animo ad longiora
transistis et cum Liguriam paene manu contingitis, linguam
feriis deputastis. minus licuit absentiae, dum sanctitatem
uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio
dispendia uisionis et in remediis prouisa diligentiae
litterarum commercia praestabantur, per quae officia inter
habitatione discretos nil peribat affectui. sed credo eligitis

(
1 quodlibet BT1 uelanime Z* 2 posei B sine] ai
B 4 aput B orbanitas B 5 quaerillis B, qugrelis L, ,
querulis T* 6 occopatis B 7 diacendere B 8 adherentes
B 9 recipi BPb necessitatis B 13 utrimque scripsi,

utrique BLPTVb et suauit B 14 eius om. Pb 15 tagnis
BLV, regnis PTb

XXXIIII. 17 hormisde LT 18 uotiuum T nra T
beniflcio B 19 caepit epondere Sirm . longior L 20 contigitia
L linguax T 21 deputatis T absente T1
scanctitatem B 23 remidiis B 24 prestabautur B 25 nihil B

amicis difficiliora tribuere, non putantes beneficium, si pascar
in tanta uicinitate conloquiis. at ego casum meum uersa
aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium
quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit
tempori non amori. facessat a nostro in amicitiis frons picta
proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum
lima conposuit: nudam scimus ad coniunctionem adferre conconcordiam
: urbanitatem inter caros ut uenena respuimus.
ergo, mi domine, salutationem accipiens amantem tui in hac
potius parte sectare, ut et culturam fidei per frequentiam sermonis
inpendas et ex secreto pectoris infucata expectanti uerba
concedas. uale.

Related Letters