Letter 5004: The fulfillment I have long sought in my desires has come at last.

Ennodius of PaviaHelisea|c. 495 AD|Ennodius of Pavia
property economicsslavery captivity

IIII. ENNODIVS HELISEAE.

Diu quaesitus desideriis meis euenit effectus: ut detur genius
beneficiis, transmissa in longum expectatione tribuuntur. uiuit
in quacumque terrarum parte proximitas: sequestratione corporum
sanguinis catena non rumpitur: per discreta regionum
caritas damna non sentit, quando inter eos qui habitatione
separantur praesentiae uice tenetur affectio. deo omnipotenti
gratias refero, quia uos memores fecit esse pietatis et prosapiae
sub religiosa occasione reminisci. teste deo postquam
mihi domna Cynegia meritum uestrae conuersationis exposuit,
uisionem uestram speciali ardore requisiui, si uotis copiam
optata dedisset occasio. domina, salutationis reuerentiam dicens
in designato litteris uestris negotio ministerium deuotionis
spondeo, quia tantum praestatur animae, quantum sanetis
exhibetur studiis. uere dico me numquam dilexisse quem detestamini
et ueritum, ne ad diri hominis profectum uester
quoque inclinaretur adsensus. adsit deus, ne ad ecclesiasticam
dignitatem ueniat nulla bonae institutionis incude formatus.

Related Letters