Letter 5012: First, thanks be to God, who has wiped away the clouds from my eyes that an indescribable pain had produced —...
XII. ENNODIVS FAVSTO IVNIORI.
Deo gratias praefatus, qui oculorum meorum quas inexplicabilis
dolor pepererat nubes abstersit, iure ad ipsum beneficia
sua referens, qui lumen dedit et reddidit. uix enim post innumeros
dies sanitatis fiducia animante respiro. et hoc ad
absentiam culminis uestri prolixiorem respicit, ut quem genius
suus de uicinitate deseruit nil uideret: sed potens est ille, qui
corporis tulit nebulas, rerum serenitate mutare tristitiam.
post elocutionem necessitatis ad negotium redeo, quod coactum
inpetrauit adloquium. amabitis, ut spero, baiulum, quem adserit
causa ueniendi. Partenius sororis meae filius per liberalis
studii disciplinas ingenuus uult uideri: optat, ni fallor,
peculii uestri habere testimonium. magnitudo igitur uestra
1 feratis T\' calcarebua JB1 2 ∗∗sublimitatem L 5 retineas
B s. I . 6 cordis B 9 esse Lx
XIL 16 iuni B, iunior L, om. T 17 quas (a m rtU.) T
18 pepereat L abstersit///iure (iti in ras.) V 22 uicinitates
LVl 24 quoactum B 25 adloquium B amauetis B
baiolum B 26 et postea parthenius Tb liberaris L, liberali
B 27 nisi B 28 nostri Pb, ueri fort . haberetis B
praeteritorum tenax, memor praesentium, prudens futuri, perlatorem
pro mea commendatione suscipiat, et qui erit per
uisionem uestram scribente felicior peregrinationis non patiatur
aduersa sentire. domine mi, debitum seruitium reddens precor,
ut uel per hanc occasionem, qua illinc Partenius susceptas
poterit paginas destinare, desiderati multiplicetur forma conloquii.
Related Letters
I have laden you heavily by sending you all these volumes at once, but I have done so, first, because you asked me...
The taste of blessings is unknown to those who live in prosperity.
Since the opportunity to see you that my desires craved has been denied, I turn to letters as the next best thing.
Although the distinguished man I commend to you hardly needs my introduction, custom and affection require that I...
Your Greatness knows what devotion I bear you.