Letter 6007: It has been a long time now that I, suspended by genuine longing, have been nourished only by the service of letters.

Ennodius of PaviaAvienus|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
illness

VII. ENNODIVS AVIENO.

Diu est quod desideriis ueracibus suspensus solo litterarum
pascor officio: dum enim magnitudinem uestram alloquor,
uotiuo me aestimo non deesse conspectui. sed remediis suis
animus aegrescit adflicti, et quod diligentiae pabulum inuenitur,
hoc magis macerat de amoris fruge ieiunum. uere, domne,
sic uos, lumina mea, deus seruet incolumes, quia si aut uires
corporis mei siuissent aut festinatio domni, Rauennam totis
intentionis meae uiribus expetissem. sed si deus uoluerit, salua
uita domni mei patris uestri et domnae matris post pascha
cum adiutorio superno ueniam, ut uobis uisis ad spem uitae
reualescam. domine mi, salutationem uberrimam dicens precor,
ut omnes sanctos orare pro me instantissime procuretis.

1 secundis LV, secundis T 8 impradentiae b et m. rec. B
4 uirtutum L eaeler B 5 postbac b, potesUac B, posthaec LV,
posthec T 7 commedetis L mi Tb, mihi BLV 9 resignent
Bb, signent LTY et Strm . prouulgata (aAt . u in ras.) B

VH. 13 ueracibus suis L 14 dum (d corr.) B 15 mea Bb
eatimo B (e in ę corr. m. rec. ?) 16 egrescit LTV diligente Tl
17 ierunum BVb, ieiunium LT et Sirm . domiae Tb 18 si*
B incolumis B aut T s. I . m. 2 19 sinissent T, soiuis-
sent b donxini Tb 20 sed om. T 21 domini Tb dominae Bb,
dne T ■ 22 spem Bb, opem LTV et SirrA . 23 xecalescam V,
recalescam T, reualaeeci (ua et ae in ras. m. ant.) L mihi BLV
praecor B

Related Letters