Letter 6010: God, who planted in your soul the desire for good works, will Himself watch over their fulfillment.

Ennodius of PaviaFaustus|c. 501 AD|Ennodius of Pavia
property economics

X. ENNODIVS FAVSTO.

Deus, qui bonorum operum animo uestro inseruit affectum,
ipse obsequentem sibi longa felicissimum aetate tueatur, quia

VIII. 5 obligastes B domine BTb (i add. B m. rec.)
7 adtendas L impitias L 8 mihi BL V

VIIIL 18 tutellam B comis B 15 me om. Bb 18 anteBtitem
B 19 uix T 20 exiget Bb 22 praegrauatis Bb
quatinuB LTV .

X. 28 tuaeatur L

quamuis innocentia quam fouetis indesinentes pro uobis ducat
excubias, obligati tamen beneficiis uestris non possunt quae
pro uobis deo debent uota conprimere, quia pro inpensis gratias
non referre et deus in carne constitutus exhorruit. utinam
tantum ualerem pro rebus uerborum tribuere, quantum sentio
me debere! his tamen, quod ad aliam mercedem uestram pertineat,
suggerere non omitto, ut cartam, quam in causa Laurenti
tabularii Comensis fecistis, inpletam mihi transmitti iubeatis et
pro illa caeca muliere, quam Martinus conductor de Modicia
obprimit, comitis patrimonii litteras tollatis, quibus iubeatur
quod ei abstulit mancipium sine dilatione reformare, quia quod
in praesenti in mandatis accepit facere pro rustica temeritate
contemnit.

Related Letters