Letter 6016: Conversations between friends should not always be driven by business.

Ennodius of PaviaLuminosus, Abbot|c. 506 AD|Ennodius of Pavia
education booksfriendship

XVI. ENNODIVS LVMINOSO.

Non deberent esse negotiosa conloquia, quae pro remedio sibi
amor inuenit, nec religionis stipendium ad necessaria nos
oporteret euocare commercia, quia dulce esset epistularum
munia soli militare concordiae nec rem diligentiae in aucupia
transferre conpendii! sed res ad hoc rediit, ut nisi senior
caritas, quae inter nos ab ipso uitae limine sumpsit exordium
et per uarias profectuum uires messem gratiae perduxit ad
aream, conpulsa pro meis partibus stimulo scriptionis adsurgat,
grandi ingratitudinis et detrimentorum sterilitate percutiar.
meminit amplitudo uestra quae. de expensis, quae apud Rauennam
episcopus meus fecerat, me ei redhibitionem promittente,
pro sedis apostolicae utilitate, uobiscum fuerit conlocutus: de
qua restituenda celerem promiseratis effectum. sed pro peccatis
meis nescio qui casus manus opposuit. de qua ad me praedicti
antistitis se conuertit intentio, ut uix indutias ad sacratissimam
urbem tribuerit destinandi. nunc post deum in uobis causa est,
qui potestis et personam meam offensione pontificis et detrimentis
eripere, ne officium fidei mihi uni peperisse uideatur
aduersa. domine mi, salutationis munera persoluens deum
precor, ut animum uestrum ad utilitatis meae considerationem
incunctanter inuitet. ego quid amplius facerem inuenire non
potui, nisi ut cum allegatione manifesta fidum mihi dirigerem
perlatorem.

XVI. 3 quę B 8. I . 5 , quia]! quam fort . 8 lumine V1 et
Sirm . 9 profecUum L uices fort . 12 meminet B expensis
qua\' T episcopos B 13 redibitionem BTlV, retributionem
L 14 apoatulice B coillocutua T 15 peccatis meis V in
ras . 16 opposuit manus LTV 17 antestitis B inducias
(c ex t corr.) B 18 tribueret L destinandua Bb 19 offensioni
L . pontifieis] mei add. LTV 20 uideatui peperisse LTV:
21 mihi BL V dominum b et Sirat. 23 quidS Bl ut uidetur
24 fidem B b

Related Letters