Letter 6019: Since the opportunity to see you that my desires craved has been denied, I turn to letters as the next best thing.

Ennodius of PaviaFaustus Junior|c. 508 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XVIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Postquam desideriis meis uidendi uos facultas elapsa est, iterum
ad litteras mens reuertit: cogitur abiuratum poscere
paginale subsidium et institutam melioribus copiis animam
quasi uilioris cibi alere aut sustentare conmercio.s o quam
graue est, quotiens uariis necessitatibus obsequentom fugitiua
libertas ad noua instituta transducit! quae dura sunt continuatione
franguntur: multum de grauitate oneris usus incidit:
flebilis condicio ad optata quae non sunt mansura perducit:
leuior sors est curis iugibus occupati. hoc sum infelicior peccatorum
fasce, quod de bonarum rerum sapore gustaui. sed hinc
alias. deo relinquenda sunt quae humano remedium nesciunt
habere consilio. uobis interim reuerentiam salutationis inpendens
reditus mei facere indicia non omisi, cupiens pari scrip-
. tionis uestrae hilaritate releuari.

Related Letters